- VICENTA
- VICENTAPtol. VICETIA Plin. l. 3. c. 19. Vicentia Tacito, l. 3. Hist. c. 8. Vincentia posterioriubs, urbs alias Venetiae, nunc Longobardiae, inter Veronam ad Occasum 30. et Patavium in Ortum 18. mill. pass. vulgo Vicenza. Ampla et probe munita: Episcopalis sub Archiepiscopo Aquileiensi, ad Reronis et Medoaci minoris confluentiam. Hanc a Gallis cum verona conditam, Trogus refert: Scorpri figurâ. De illa Tacitus: Possessa ipso transitu Vincentia, quod per se parum (etenim modicae municipio vires) magni momenti locum obtinuit, reputantibus illic Caecinam genitum et patriam hostium Duci ereptam esse. Venetis subest, quibus illam eripuit Maximilianus I. Imperator, A. C. 1509. sed reddidit secutâ pace A. C. 1516. Ferrar. Baudrando Vicentia, Gallis Vicence urbs est, alias Venetiae, hodie Longobardiae: Caput agri cognominis, 30. milliar. a Feltria in Merid. et 54. a Ferraria in Boream. Galassius Poeta Vicentinus:Hîc quondam Galli, victricia bella gerentes,In veteri vico moenia parva locant.Quo se reciperent, si belli adversa fuissetFortuna et Latio territa terga darent.Hinc rem Romanam, Latiumque lacessere tentant,Seu mare seu terris bella gerenda forent:Haec quoque Romanas ad moenia vertere praedas,Hic quoque pro meritis praemia digna viris.Post victos hostes, libertatemque receptam,Hinc Vincentinis nomina dicta viris:Hinc data sunt terrae praeclara haec nomina nostrae,Hinc Vincentini nomina clara tenent.Nec Senonas credas dixisse haec nomina nostros,Antea Vicanos fama vetusta canit.Populi Vicetini, apud Cicer. l. 11. Famil. Ep. 19. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.